April 2021 0 196 Report
Traduzione versione latino<3?

Nulla enim alia re videmus populum Romanum orbem subegisse terrarum nisi

armorum exercitio, disciplina castrorum usuque militiae. Quid enim adversus

Gallorum multitudinem paucitas Romana valuisset? Quid adversus Germanorum

proceritatem brevitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed

et viribus corporum nostris praestitisse manifestum est; Afrorum dolis atque

divitiis semper impares fuimus; Graecorum artibus prudentiaque nos vinci nemo

dubitavit. Sed adversus omnia profuit tironem sollerter eligere, ius, ut ita

dixerim, armorum docere, cotidiano exercitio roborare, quaecumque evenire in

acie atque proeliis possunt, omnia in campestri meditatione praenoscere, severe in

desides vindicare. Scientia enim rei bellicae dimicandi nutrit audaciam: nemo

facere metuit quod se bene didicisse confidit. Etenim in certamine bellorum

exercitata paucitas ad victoriam promptior est, rudis et indocta multitudo exposita

semper ad caedem.


Please enter comments
Please enter your name.
Please enter the correct email address.
You must agree before submitting.

Helpful Social

Copyright © 2024 QUIZSILO.COM - All rights reserved.